CORAX

CORAX
I.
CORAX
Sicyoniorum Rex, post Echireum: Regnavit ann. 30.
II.
CORAX
antiquissimus Rhetor Siculus, circa Olymp. 89. primus artem dicendi, et praecepta conscripsit. Cicero, in Bruto, c. 12. Primus etiam exstitit, qui artem dicendi mercede professus est, Tisiamque eâ lege instituendum suscepit, ut mercedis partem praesentem numeraret, reliquam tum dem um persolveret, quum in iudicio, causâ peroratâ, victoriam reportâsset. Quum itaque Tisias non parum in arte profecisser, causam tamen nullam susciperet, idque fraude facere videretur, ne reliquum mercedis praeceptori persolveret: Corax hominem in ius vocat, causamque omnem in hoc dilemma confert: Disce, inquit, stultissime adolescens, utroque modô futurum quod poslulo, sive viceris, sive condemnatus fueris: Nam a victore merces mihi ex pacto debebitur, quum ita inter nos convenerit, ut quum primam ex iudicio victoriam reportâsses, reliquum mihi mercedis persolveretur. Sin ego vicero, nibilominus iudicii laqueis teneberis, utpote sententiis iudicum condemnatus. Ad haec Tisias, Imo, inquit, in potius disce, praeceptor sapientissime, neutrô modô futurum quod postulas. Nam si tu viceris, ex pacto nulla tibi debebitur merces, quandoquidem ita convenit, ut eam tum demum persolverim, quum causâ peroratâ victor discessissem. Sin ego vicero, quid quaeso exspectes a victore, iudieum calculis absoluto? Quibus auditis, Iudices adolescentis ingenium admirati feruntur acclamâsse, Κακοῦ Κόρακος κακὸν ὠὸν, i. e. mali corvi malum ovum, alludentes nimirum ad Coracis nomen, quod Latinis corvum significat. Alii Protagorae hoc adseribunt. Vide Aul. Gellium, l. 5. Noct. Attic. c. 10. Docuerunt ambo, in Sicilia, post mortem Hieronis: et posterior quidem, cum Gorgia Legatus Athenas missus est, Voss. de Rhetor. c. 9. §. 10. Nic. Lloydius.
III.
CORAX
equus in Circensibus, apud Plin. et ex eo Solin. c. 46. Ingenia equorum etiam Claudii Caesaris Circenses probaverunt, excussô in carceribus aurigâ Albati equô Corace occupaverunt, primatum oblinuerunt, opponentes, effundentes omniaque contra aemulos --- facientes.
A' nigredine pili corvina forte dictus: quemadmodum et Κόραξ vocabatur unus equorum, quibus vicit Cleosthenes Olympiadem 66. quorumque, uti et aurigae, imagines dedicavit, apud Pausan. in Eliacis. Fuit autem is Solino memoratus, equus sinister in quadriga, funalisque et praecipuae in circumeunda meta operae, ur infra dicemus. Nota vero hîc vocabula Artis Circensis, occupare, primatum obtinere, de quibus vide suô locô: plura vero hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 900. Sed et κόρακα dicebant Graeci circulum corneum, vel aeneum, qui foribus affigebatur, ad eas adducendas, quôque percuti fores solebant, uti fit etiamnum. Glossae, repagulum, κόραξ, Alibi, nuntius, κόραξ. Aliis κορώνη, ἡ ἐπἰ τῇ θύεῃ κρῖκος. Idem, ibid. p. 924.
IV.
CORAX
interfector Archilochi Poetae, in bello quodam. Hic cûm forte seiscitatum Apollinis oraculum venisset Delphos, ab eo tamquam impius ac sceleratus eiectus est. Verûm cûm ille multis verbis sese excusare conatus, culpam omnem in fortunam et vatios bellorum eventus reiecisset, vemamque a Deo implorâsset, flexit numen, acceptôque ab Apolline responsô, iussu eius Taenatum profectus, manibus Archilochi parentavit, tanta erat eô tempore vatum, et Poetarum maiestas. Perottus.
V.
CORAX
mons in Aetolia, et Sarmatia Europae. Item urbs Tauricae Chersonesi, et fluv. in Caucaseis montibus originem habens. Ptol.
VI.
CORAX
vulgo Algiery, urbs Sardiniae, cuius portus olim Carcacodes, seu Caracodes, peramplus in ora Occidentali. Insul. Parva est sed culta, in loco peramoeno, Episeopalis sub Archiepiscopo Turritano. 16. milliar. a Sassari in Austrum, totidem a Bosa in Boream, Algara hodie.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Corax — (ou Korax Κόραξ), né vers le Ve siècle avant J. C. à Syracuse semble t il. Il fut rhéteur. Il est le maître de Tisias en art de la rhétorique, dont il serait l un des fondateurs dans la Grèce antique. Liens internes Rhétorique grecque …   Wikipédia en Français

  • Corax — Corax, 1) s. Rabe; 2) (Petref.), fossile Fischzähne, haben eine starke Wurzel u. breite, spitze, rückwärts geneigte Krone, sie sind massiv u. mit Randzähnchen von fast gleicher Größe gekerbt; häufig in der Kreideformation, so: C. pristodontus s.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Corax — Corax, der Kolk oder Edelrabe, s. Rabe …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Corax — CORAX, ăcis, Gr. Κόραξ, ακος, (⇒ Tab. XIV.) des Koronus Sohn und Enkel des Apollo, König zu Sicyon, der aber ohne Kinder verstarb, worauf solches kleine Königreich an den Epopeus kam. Paus. Corinth. c. 5. 6. p. 95 …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Corax — The term Corax can refer to: Corax (aircraft) (also known as the Raven ) is the name of a British experimental UAV developed in 2004 by BAE Systems Corax (World of Darkness), wereravens in White Wolf s World of Darkness role playing game system… …   Wikipedia

  • Corax — Korax oder Corax (gr. Κόραξ für Rabe) steht für: antiker Name eines Berg in Ätolien, heute: Vardousia. Corax (Asteroid) ein Weihegrad im Mithraismus, siehe Mithraismus#Bräuche im Mithraismus Corvus Corax, wissenschaftlicher Name des Kolkraben.… …   Deutsch Wikipedia

  • Corax — ▪ Greek writer flourished 5th century BC, Sicily       Syracusan believed to have written the first Greek treatise on rhetoric.       There is little reliable information about Corax s life or his work, of which nothing survives. He was active at …   Universalium

  • corax —    (s.m.) Il termine deriva dal nome del retore greco (di Siracusa) Co race che, dinnanzi ai giudici ed al suo allievo Tisia il quale, una volta terminato il suo apprendistato di retorica presso il maestro si rifiutava di pagare il compenso… …   Dizionario di retorica par stefano arduini & matteo damiani

  • Corax of Syracuse — Corax or Korax (Greek: Κόραξ; fl. 5th century), along with Tisias, was one of the founders of ancient Greek rhetoric. It has sometimes been asserted that they are merely legendary personages. Other scholars contend that Corax and Tisias were the… …   Wikipedia

  • -corax — co·rax …   English syllables

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”